Arcana Coelestia (Elliott) n. 2001

Previous Number Next Number See English 

2001. Quod `Deus' dicatur quia per `Deum Shaddai' quem Abramus coluit, repraesentatur Dominus, tum quia de vero agitur quod uniendum bono, patet ab illis quae prius dicta sunt: in Verbo Dominus aliquoties nominatur Jehovah, aliquoties (o)Jehovah Deus, tum Dominus (x)Jehovih, aliquoties Deus, et hoc semper ex causa arcana in sensu interno; ubi de amore seu bono agitur, deque Ecclesia caelesti: `JEHOVAH' dicitur; at vero ubi de fide seu vero, deque Ecclesia spirituali, `DEUS' dicitur; et hoc constanter, ex causa quia ipsum Esse Domini est amoris, et Esse quod inde, est fidei, n. 709, 732; hic ideo Deus, quia de vero agitur, quod uniendum bono; altera causa hic est quod Dominus voluit repraesentari per deum Shaddai, quem Abramus coluit, quare nomen Deus {1} retinetur in sequentibus, nam in hoc capite modo semel nominatur Jehovah, et {2} aliquoties Deus, ut in vers. 7, 8, 15, 18, 19, 22, 23. @1 Dei.$ @2 at.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church