2020. `In generationes illorum': quod significent illa quae sunt fidei, constat a significatione `generationum' quod sint illa quae generantur et nascuntur a charitate, hoc est, omnia fidei, seu quod idem, omnes illi qui regenerati a Domino, ita in quibus est fides charitatis, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; quod generationes, ut et nativitates, in sensu interno, sint illa, ostensum est in Parte Prima n. 613, 1041, 1145, 1330.