Arcana Coelestia (Elliott) n. 2033

Previous Number Next Number See English 

2033. `Tu foedus Meum custodies': quod significet unionem adhuc arctiorem, constat a significatione `foederis' quod sit unio et conjunctio, de qua prius ad vers. 2, 4, 7, et in Parte Prima n. 665, 666, 1023, 1038; repetitio hic foederis de quo toties prius, denotat unionem arctiorem: in sensu historico qui est de Abrahamo, non aliud praedicari potest quam ut custodiat foedus; in sensu autem interno in quo de Domino, evanescit historicum, et succedunt praedicabilia quae sunt uniri arctius. Unitio Humanae Essentiae Domini cum Divina Ipsius non simul facta est, sed per totum vitae Ipsius cursum ab infantia ad {1} ultimum vitae in mundo; ita ascendit continue ad glorificationem, hoc est, unionem, quod est quod apud Johannem dicitur, Jesus dixit, Pater glorifica Tuum nomen; exiit vox e caelo: Et glorificavi, et rursus glorificabo, xii 28;

videantur quae prius n. 1690, 1864. @1 i usque.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church