2035. `In generationes eorum': quod significet illa quae sunt fidei, constat a significatione `generationum' et `nativitatum' quod sint illa quae sunt fidei, de qua n. 613, 1145, 1255, 1330; et quod illa quae sunt amoris et fidei se habeant sicut consanguinitates et affinitates generationum, n. 685, 917.