Arcana Coelestia (Elliott) n. 2042

Previous Number Next Number See English 

2042. `Et erit in signum foederis inter Me et inter vos': quod significet repraesentativum et significativum puritatis, constat ex illis quae ostensa sunt mox supra n. 2039, nempe quod circumcisio non fuerit aliud quam repraesentativum purificationis ab amoribus spurcis; et quia solum externus ritus fuit qui repraesentabat et significabat internum, non erat foedus sed signum foederis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church