2046. Quod `omnis masculus' significet illos qui in vero fidei sunt, constat a significatione `masculi' quod sit verum, de qua n. 672, 749; quod `masculus' dicatur per quem significatur verum fidei, causa est quia nemo purificari potest ab amoribus illis spurcis nisi qui in vero est; ex vero cognoscit quid est purum et impurum, et quid sanctum et profanum; antequam hoc novit non sunt media in quae et per quae operari potest amor caelestis qui continue (t)influit a Domino, qui non recipi potest nisi in veris; quare per cognitiones veri reformatur et regeneratur homo, et hoc non prius quam cum illis imbutus est; ipsa conscientia per vera fidei formatur, nam conscientia est veri et recti qua regeneratus donatur, de qua videatur, n. 977, 986 fin., 1033, 1076, 1077; haec causa etiam est quod cultri lapidei seu gladii petrarum, ut vocantur, ad circumcisionem adhiberentur, per quos quod significentur vera, videatur supra n. 2039 ad fin.