Arcana Coelestia (Elliott) n. 2061

Previous Number Next Number See English 

2061. `Dixit Deus ad Abraham': quod significet perceptionem, constat a significatione `dicere Deus' in sensu historico quod sit in sensu interno percipere, de qua prius n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1818, 1919; quia hic nunc de alia re agitur, nempe de illa quae significatur per `Sarai' et `Sarah,' tum quae per promissionem filii ex Sarah, et per Ismaelem quod in gentem magnam futurus, incohatur per novam perceptionem Domini quae exprimitur per `dixit Deus ad Abrahamum,' sicut passim in aliis locis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church