Arcana Coelestia (Elliott) n. 2065

Previous Number Next Number See English 

2065. Quod `benedicam illi' significet multiplicationem veri constat a significatione `benedici' quod sit locupletari omni bono e vero, de qua in Parte Prima n. 981, 1096, 1420, 1422; hic quia ad Sarah dicitur quod Deus benediceret illi, significatur locupletatio seu multiplicatio veri, nam per `Sarah,' ut prius ostensum, repraesentatur e significatur verum boni, quod est verum intellectuale, de quo vero e ejus multiplicatione hic agitur; quid verum intellectuale [sit,] videatur prius n. 1904.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church