Arcana Coelestia (Elliott) n. 2075

Previous Number Next Number See English 

2075. Quod `an Sarah filia nonaginta annorum pariet?' significet quod veram conjunctum bono hoc faciet, constat ex repraesentatione et significatione `Sarah' quod sit verum conjunctum bono seu Verum Divinum; et ex significatione numeri `nonaginta,' seu quod idem est, `novem'; quisque non potest non mirari quod numerus centum annorum qui fuerunt Abrahamo, significet quod Rationale Humanae Essentiae Domini uniretur Divinae, et quod numerus nonaginta annorum qui fuerunt Sarae, significet quod verum conjunctum bono hoc faceret; (m)sed quia nihil non caeleste et Divinum est in Verbo Domini, ita etiam in ipsis numeris qui ibi(n); quod numeri quicumque in Verbo significent res aeque ac nomina quaecumque, in Parte Prima ostensum est n. 482, 487, 488, 493, 575, 647, 648, 755, 813, 893, 1988; [2] nunc quod numerus novem significet conjunctionem, magis numerus nonaginta, qui compositus est a novem multiplicatis per decem, nam `decem' significant reliquias per quas conjunctio, ut patet ex illis quae dicta sunt supra n. 1988 fin. constare potest etiam {1} a sequentibus his repraesentativis et significativis; mandatum quod In decimo die mensis septimi esset dies expiationum,... et quod hoc sabbatum sabbati esset; inque nono mensis septimi in vespera, a vespera usque ad vesperam feriarentur sabbatum, Lev. xxiii 27, 32;

[3] in sensu interno haec significant conjunctionem per reliquias, nempe `novem' conjunctionem, et `decem' reliquias; quod arcanum Divinum in his numeris reconditum lateat, patet manifeste ex mensibus et diebus anni qui sancti habendi {2}; ut a quovis septimo die quod tunc sabbatum, a septimo mense, ut hic, quod tunc sabbatum sabbati, pariter a septimo anno, tum a septies septimo quod tunc {3} incoharetur jubilaeum; ita similiter se habet cum ceteris numeris in Verbo, ut cum tribus quae simile paene significant ac septem; cumque duodecim quod omnia fidei; cumque numero decem idem ac {4} decimae, quod reliquias, (o)n. 576, et sic porro; ita hic (o)in Lev.' (m)nisi numerus decem et numerus novem involverent arcana, haudquaquam mandatum fuisset quod hoc sabbatum sabbati esset in decimo die mensis septimi, et in nono mensis feriarentur illud;(n) tale est Verbum Domini in sensu interno, tametsi in sensu historico tale quid non patet. [4] Similiter quod memoratur de Hierosolyma, quod obsessa fuerit a Nebuchadnezzare anno nono Zidkiae et quod perrupta anno undecimo, die nono mensis, de qua ita in Libro Secundo Regum, Fuit in anno nono, ex quo regnavit Zidkiah, in mense decimo, in decimo mensis, venit Nebuchadnezzar, rex Babelis, contra Hierosolymam, (m)et venit urbs in obsidionem usque ad undecimum annum regis Zidkiae; (n)in nono mensis, et invaluit fames in urbe, et non fuit panis populo terrae, et perrupta est urbs, xxv 1, 3, 4;

per `nonum annum, mensem decimum,' et per `undecimum annum et nonum mensis, cum fames in urbe, et non panis populo terrae' in sensu interno significatur quod nulla amplius conjunctio per illa quae sunt fidei et charitatis; `fames in urbe, et non panis populo terrae' significat quod nihil fidei et nihil charitatis residuum esset; hic est sensus internus horum verborum qui nusquam apparet in littera; et similia minus adhuc elucent ex historicis Verbi quam ex propheticis, quia historica captant animum, usque adeo ut vix credatur aliquid altius ibi latere, cum tamen omnia sunt repraesentativa, et ipsa verba ubivis significativa; haec (t)sunt incredibilia, sed usque (o)sunt vera, videantur n. 1769-1772. @1 quoque potest.$ @2 haberentur.$ @3 cum.$ @4 i cum.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church