Arcana Coelestia (Elliott) n. 2078

Previous Number Next Number See English 

2078. `Utinam Jishmael vivat coram Te': quod significet alios qui ex vero rationales sunt ut non pereant, constat ex repraesentatione et inde significatione `Jishmaelis' quod sit rationale, de qua in capite praecedente, ubi de Ismaele actum. Sunt duo genera hominum intra Ecclesiam, nempe spirituales et caelestes, illi, nempe {1} spirituales, rationales (t)fiunt ex vero', hi autem, seu caelestes, ex bono; quae distinctio sit inter spirituales et caelestes videatur supra n. 2069, et pluries in Parte Prima: illi, nempe spirituales qui per verum rationales fiunt, per `Ismaelem' hic intelliguntur; rationale enim verum est `Ismael' in genuino suo sensu, ut prius n. 1893, 1949-1951 ostensum est; hoc rationale veram cum adoptatur et desideratur a bono, ut hic a Domino per Abrahamum intellecto, significat spirituale, ita spiritualem hominem, seu quod idem, spiritualem Ecclesiam; cujus salvationem Dominus ex amore Divino, de quo mox supra n. 2077, desideravit; quod exprimitur per haec verba `utinam Jishmael vivat coram Te.' @1 seu.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church