Arcana Coelestia (Elliott) n. 2088

Previous Number Next Number See English 

2088. `Ecce benedicam illi, fructificari faciam illum, et multiplicari faciam illum, in valde valde': quod significent quod imbuerentur et donarentur bonis fidei et veris inde immensum, constat ex significatione `benedici, fructificari et multiplicari'; `benedici' significat donari omnibus bonis, ut in Parte Prima ostensum n. 981, 1096, 1420, 1422; `fructificari' significat bona fidei quibus donarentur, et `multiplicari' vera inde, ut etiam in Parte Prima ostensum, n. 43, 55, 913, 983. [2] Quinam caelestes sunt et quinam spirituales, prolixum foret {1} hic describere; prius descripti sunt quae videantur, ut n. 81, 597, 607, 765, 2069, 2078, et pluries alibi: in genere caelestes sunt qui amorem in Dominum habent ac spirituales qui charitatem erga proximum; quae distinctio sit inter habere amorem in Dominum et charitatem erga proximum, videatur supra n. 2023: caelestes sunt qui in affectione boni ex bono sunt, at spirituales qui in affectione boni ex vero: omnes ab initio fuerunt caelestes quia in amore in Dominum, inde acceperunt perceptionem qua percipiebant bonum, non ex vero, sed ex affectione boni; [3] sed postea cum amor in Dominum non talis factus, successerunt spirituales, et spirituales homines tunc dicti, quando in amore erga proximum seu in charitate fuerant; sed amor erga proximum seu charitas implantabatur per {2} verum, et sic acceperunt conscientiam secundum quam agebant, non ex affectione boni sed ex affectione veri; charitas apud eos apparet sicut affectio boni sed est affectio veri; ex apparentia usque vocatur charitas etiam bonum sed est bonum fidei eorum; hi sunt qui intellecti sunt a Domino apud Johannem, Ego sum ostium, per Me si quis introiverit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascuum inveniet:... Ego sum Pastor bonus, et cognosco Meos, et cognoscor a Meis;... et alias oves habeo, quae non sunt ex ovili hoc, etiam illas oportet Me adducere, vocemque Meam audient, et fiet unus grex, et unus Pastor, x 9, 14, 16. @1 i nimis$ @2 i illis a Domino.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church