Arcana Coelestia (Elliott) n. 2093

Previous Number Next Number See English 

2093. `Quem pariet tibi Sarah': quod significet Divinum Verum conjunctum Divino Bono ex quo existet, constat ex repraesentatione `Sarah' quod sit Divinum Verum, de qua prius n. 2063, 2081, et ex repraesentatione `Abrahami' quod sit Divinum Bonum, de qua n. 2063, et passim alibi: [2] quomodo rationale primum {1} Domini conceptum et natum sit, in capite praecedente dictum est, ubi de Ismaele per quem rationale illud repraesentatum est; hic nunc et in sequenti capite agitur de Rationali illo quod Divinum factum a Domino, et hoc per conjunctionem, sicut per conjugium, Divini Boni cum Divino Vero; rationale primum non aliter concipi potest quam per influxum Interni Hominis in affectionem scientiarum Externi, nec aliter nasci quam ab affectione scientiarum, quae repraesentata est per `Hagarem ancillam Sarai,' ut ostensum in capite praecedente, n. 1896, 1902, 1910, et alibi ibi; [3] sed Rationale alterum seu Divinum, non ita concipitur et nascitur, sed per conjunctionem Veri Interni Hominis cum Bono ejusdem, et inde influxum; apud Dominum ex propria potentia ex Ipso Divino, hoc est, Jehovah; Internus Ipsius Homo fuit, ut prius passim dictum, Jehovah; et ipsum Bonum, repraesentatum per `Abraham,' fuit Interni Hominis, tum ipsum Verum, repraesentatum per `Sarah,' etiam fuit Interni Hominis, ita utrumque Divinum; inde nunc Rationale Divinum Domini conceptum et natum; (m)et quidem ex influxu boni in verum, ita per verum, rationalis enim praecipuum est verum, ut supra n. 2072 dictum; quare hic dicitur `quem pariet tibi Sarah,' quod significat Divinum Verum conjunctum Bono ex quo existet; et supra ad vers. 17 quod `Sarah filia nonaginta annorum' significet quod Verum conjunctum Bono hoc faciet.(n) [4] Apud hominem quemcumque quia ad similitudinem et imaginem Dei creatus [est,] simile sed non compar existit, nempe quod rationale ejus primum etiam per influxum interni ejus hominis in vitam affectionis scientiarum externi ejus, concipiatur et nascatur, sed rationale ejus alterum, ex influxu boni et veri a Domino per internum ejus hominem; rationale hoc alterum accipit a Domino cum regeneratur, nam tunc in rationali suo sentit quid bonum et verum fidei: internus homo apud hominem est supra ejus rationale, estque Domini, de quo n. 1889, 1940. @1 A. had Rationale humanum Domini ip primum seu above, but humanum is then deleted.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church