2115. `A filio alienigena': quod significet omnes qui rationales extra Ecclesiam, constat a significatione `filii alienigenae' quod sint illi qui extra Ecclesiam, de qua supra n. 2049; ita quod sint gentes quae non habent Verbum, et ideo non aliquid de Domino norunt; qui quod aeque salventur cum rationales sunt, hoc est, in charitate seu amore mutuo inter se vivunt et secundum religiosum suum aliquid conscientiae acceperunt, in Parte Prima n. 593, 932, 1032, 1059, 1327, 1328 ostensum est.