Arcana Coelestia (Elliott) n. 2118

Previous Number Next Number See English 

2118. Per `Ultimum Judicium' intelligitur ultimum tempus Ecclesiae, tum ultimum vitae cujusvis: quod `ultimum tempus Ecclesiae' attinet, fuit ultimum judicium Ecclesiae Antiquissimae quae fuerat ante diluvium, quando posteritas eorum periit, cujus interitus describitur per diluvium. Ultimum judicium Ecclesiae Antiquae quae post diluvium, fuit cum paene omnes qui fuerunt ab illa Ecclesia, facti sunt idololatrae, ac dispersi. Ultimum judicium Ecclesiae repraesentativae quae apud Jacobi posteros successit, fuit cum decem tribus in captivitatem abductae (o)et inter gentes dissipatae sunt, et dein Judaei post Adventum Domini, expulsi terra Canaane (o)et in universum orbem dispersi. Ultimum judicium hujus Ecclesiae quae Ecclesia Christiana vocatur, est quod apud Johannem in Apocalypsi, per `novum caelum et novam terram intelligitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church