2120. Quae Dominus locutus est de ultimis temporibus, quod tunc mare et salum resonabit, sol obscurabitur, luna non dabit lumen suum, stellae cadent de caelo, gens contra gentem et regnum contra regnum excitabitur, et plura, Matth. xxiv 7, 29; Luc. xxi 25, omnia et singula significant statum Ecclesiae qualis futurus quando ultimum ejus judicium; et per quod `mare et salum resonabit,' nihil aliud significatum est quam `quod' haereses et controversiae, in communi intra Ecclesiam et in particulari in unoquovis, ita perstrepent; per `solem' nihil aliud intellectum quam amor in Dominum et charitas erga proximum; per `lunam' fides; et per `stellas' cognitiones fidei, quae ultimis temporibus ita obscurabuntur; `non dabunt lumen, et cadent de caelo,' hoc est, evanescent; `similiter etiam dictum a Domino apud Esaiam xiii 10;' tum per `gentem contra gentem et regnum contra regnum' non aliud quam mala contra mala et falsa contra falsa; et sic porro. Quod ita Dominus locutus, fuit ex multis arcanis causis. Quod maria, sol, luna, stellae, gentes et regna significent talia, pro certo scio; et in Parte Prima ostensum est.