Arcana Coelestia (Elliott) n. 2129

Previous Number Next Number See English 

2129. Sunt alia genera quoque tumultuum seu potius conflictuum, quae ideam quoque ultimi judicii sistunt, et quibus societates male conjunctae quoad interiora dissolvuntur; de quibus haec licet memorare: adiguntur spiritus tales in illum statum ut non ut solitum {1}, in societate seu communione cogitent, sed quilibet pro se; ex variantibus sic cogitationibus, et murmurantibus diversimode loquelis, quidam strepitus auditus quasi multarum aquarum, et inter eas conflictus, qualis describi nequit, oriundus ex confusione opinionum de certis veritatibus, quae tunc sunt objecta cogitationum et loquelae, qui talis est ut vocari possit chaos spirituale. [2] Sonus murmurum confligentium ei confusorum erat triplex; unus influebat circum caput, et dictum quod is esset cogitationum; alter influebat versus sinistrum tempus; dictum quod hic esset conflictio ratiocinationum de veritatibus quibusdam quibus fidem habere non vellent; tertius influebat desuper ad dextrum, qui erat stridens non ita confusus, qui stridor versabatur cis et retro; dictum quod inde hoc, quod pugnarent veritates quae ita cis et retro per ratiocinia(6) versarentur: cum hi conflictus perstabant, erant usque spiritus qui mecum loquebantur, dicentes quid singula significarent, loquela eorum per sonitus illos distincte penetrante. [3] Objecta ratiocinationum eorum erant cumprimis haec, num secundum litteram intelligendum quod duodecim apostoli sederent super duodecim thronis et judicarent duodecim tribus Israelis: tum etiam, num alii in caelum admittendi quam qui persecutiones et miserias passi sunt; quisque secundum suam phantasiam quam in vita corporis aucupavit, ratiocinabatur: sed quidam eorum qui in communionem et in ordinem redacti sunt, postea instruebantur quod aliter prorsus intelligendum, nempe quod per `apostolos' non intellecti sint apostoli, nec per `thronos' throni, nec per `tribus' tribus, immo nec duodecim per `duodecim,' sed per illos, tam apostolos, quam thronos, et tribus, ut et per duodecim significata primaria {3} fidei, (o). 2089, et quod ex his et secundum haec judicium super unumquemvis fiat; et insuper ostensum quod apostoli ne quidem unum hominem judicare possint, sed quod omne judicium sit solius Domini. [4] Et quoad alterum, hoc nec ita intelligendum quod solum illi venturi in caelum qui persecutiones et miserias passi, sed quod aeque divites ac pauperes, aeque in dignitate constituti ac qui in vili conditione sunt, et quod Dominus misereatur omnium, imprimis qui in miseriis spiritualibus et tentationibus, quae sunt persecutiones a malis, fuerunt; ita qui agnoscunt se ex se miseros esse et credunt solius misericordiae Domini esse quod salventur. @1 i est.$ @2 per ratiocinia before ita.$ @3 i sint.$ @4 queant.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church