Arcana Coelestia (Elliott) n. 2134

Previous Number Next Number See English 

2134. Ad finem capitis sequentis, ex Divina Domini Misericordia, de statu Infantum (o)in altera vita, dicetur.

GENESEOS CAPUT DECIMUM OCTAVUM PRAEFATIO

AD finem capitis praecedentis actum est de Ultimo Judicio, et ostensum quid per illud significatur, nempe quod non interitus mundi sed ultimum tempus Ecclesiae; quando hoc instat, dicit Dominus, Quod venturus in nubibus caelorum, cum virtute et gloria, Matth. xxiv 30; Marc. xiii 26; Luc. xxi 27. Nemini hactenus notum est quid per `nubes caelorum' intellectum, sed patefactum mihi quod nihil aliud intelligatur quam sensus litteralis Verbi, et quod per `virtutem et gloriam' sensus internus Verbi; in sensu enim interno Verbi est gloria, nam quicquid ibi {1}, est de Domino et Ipsius regno; videatur in Parte Prima n. 1769-1772. Similiter per `nubem' quae circumdedit Petrum, Jacobum, et Johannem, cum Dominus in gloria illis apparuit, de qua ita apud Lucam, Vox facta est e nube, dicens, Hic est Filius Meus dilectus, Hunc audite: cum autem facta esset vox, inventus est Jesus Solus, ix 35, 36;

per Mosen et Etiam ibi qui locuti sunt cum Domino, repraesentatum fuit Verbum Veteris Testamenti quod etiam vocatur `Moses et Prophetae': per `Mosen' ejus libri tum historici: per `Etiam prophetam' omnes Prophetae: per `Petrum autem, Jacobum et Johannem' repraesentata sunt, sicut alibi ubicumque nominantur in Libris Evangelistarum, fides, charitas, et bonum charitatis; et [per] quod illi soli {2} ibi adessent, significatum quod non alii videre possint gloriam Domini quae in Ipsius Verbo, quam qui in fide, ejus charitate, et hujus bono sunt; ceteri quidem possunt videre, sed usque non vident quia non credunt; hic est sensus internus quoad bina illa; apud Prophetas quoque passim `nubes' significat Verbum in littera, et `gloria' Verbum in vita. Quid sensus internus Verbi et qualis, multis locis dictum est, et in explicatione quoad singula verba ostensum. Legisperiti tempore Domini fuerunt qui omnium minime crediderunt quod aliquid in Verbo scriptum fuisset de Domino; legisperiti hodie quidem sciunt, sed fortassis illi omnium minime credituri quod alia gloria sit in Verbo quam quae apparet in littera, quae tamen est nubes in qua gloria. @1 i agitur.$ @2 solum.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church