2158. `Ne quaeso transeas desuper servo tuo': quod significet quod impense desideraverit, se habet similiter, sicut modo dictum [est,] quod nempe sit respectivum quoque hic, quod ita exprimitur, et simul affectio desiderii ne illud quod incepit percipere, transiret.