Arcana Coelestia (Elliott) n. 2166

Previous Number Next Number See English 

2166. `Fulcite cor vestrum': quod significet quantum convenit, non ita constare potest a proxima significatione verborum in sensu interno, sed usque ex serie rerum; agitur enim de perceptione Divina, ut haec propius accederet ad perceptione in humani quod tunc apud Dominum, utque se demitteret ad intellectualia Ipsius, per id quod influeret aliquid naturale, tum aliquid caeleste ei adjunctum quantum convenit, quod est `fulcire cor;' in sensu proximo `fulcire cor per panem' est recreari, ita frui tantillo caelesti quantum convenit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church