Arcana Coelestia (Elliott) n. 2194

Previous Number Next Number See English 

2194. `Et ecce filius Sarae uxori tuae': quod significet Rationale Divinum futurum, constat ex significatione `filii,' tum `Sarae,' ut et `Isaci' qui ei nasceretur; tam filius, quam Sarah, tum quoque Isacus, significat illud quod est Rationalis Domini; quod `filius' verum, videatur n. 489, 491, 533, 1147; quod `Sarah' verum rationale, n. 2173; quodque `Isacus' Rationale Divinum, n. 1893, 2066, 2083. Humanum apud unumquemvis hominem incohat in intimo ejus rationalis, ut n. 2106 dictum, ita quoque Humanum Domini; quod supra illud, fuit Ipse Jehovah, secus ac apud alium quemlibet hominem: quia in intimo rationalis incohat humanum, et Dominus omne humanum apud se Divinum fecit, ita ipsum rationale primo ab intimo ejus; quod cum Divinum factum, repraesentatur et significatur, ut dictum, per `Isacum.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church