Arcana Coelestia (Elliott) n. 2196

Previous Number Next Number See English 

2196. `Et ea post illum': quod significet juxta bonum in quo tunc rationale, et separatum ab illo quantum humani ei inerat, constat inde quod dicatur de janua ubi Sarah, quod `fuerit post illum'; `esse post illum' significat non conjunctum esse, sed a tergo ejus; quod separatur ab aliquo, hoc repraesentatur per rejectionem quandam quasi in tergum, ut constare potest a repraesentativis {1} in altera vita, de quibus ab experientia n. 1393, 1875; hoc nunc exprimitur per quod `janua ubi Sarah, esset post illum.' [2] Quod verum rationale mere humanum quod tunc apud Dominum, ab Ipso separatum sit cum se conjunxit cum Divino, ita se habet: verum rationale humanum non capit Divina quia haec supra ejus intellectus sphaeram sunt, verum enim hoc communicat cum scientificis quae in naturali homine, et quantum ex his intuetur illa quae supra se sunt, tantum non agnoscit; est enim verum hoc in apparentiis quas exuere nequit; et apparentiae sunt illa quae nata sunt ex sensualibus, quae inducunt fidem sicut ipsa Divina quoque talia sint, cum tamen sunt omnibus apparentiis exempta, quae cum dicuntur, rationale hoc verum nusquam potest credere quia non potest capere. [3] Sicut pro exemplis: quod nulla vita homini nisi quae a Domino; rationale ex apparentiis putat tunc non vivere posse sicut a se, cum tamen tunc primum vere vivit cum percipit quod a Domino {2}: [4] rationale ex apparentiis putat bonum quod facit, esse ex semet, cum tamen nihil boni a se sed a Domino: [5] rationale ex apparentiis putat quod mereatur salutem cum bonum facit, cum tamen homo nihil a se mereri possit, sed omne meritum sit {3} Domini: [6] homo ex apparentiis putat quod cum detinetur a malo et tenetur in bono a Domino, nihil nisi bonum, et justum, immo sanctum, apud eum, cum tamen in homine nihil nisi malum, injustum, et profanum [est]: [7] homo ex apparentiis putat, cum facit bonum ex charitate, quod ex voluntario in se faciat, cum tamen non ex voluntario ejus, sed ex intellectuali cui implantata est charitas: [8] homo ex apparentiis putat non dari posse gloriam absque gloria mundi, cum tamen in gloria caeli ne hilum gloriae mundi sit: [9] homo ex apparentiis putat quod nemo possit amare proximum plus quam se, sed quod omnis amor incipiat a se, cum tamen in amore caelesti {4} nihil amoris sui insit: [10] homo ex apparentiis putat quod nulla lux dari queat nisi quae ex luce mundi, cum tamen in caelis ne hilum lucis mundi sit, et usque tanta lux ut {5} lucem meridianam mundi millies excedat: [11] homo ex apparentiis putat quod Dominus non lucere possit coram universo caelo sicut sol, cum tamen omnis lux caeli ab Ipso: [12] homo ex apparentiis non capere potest quod progressiones sint in altera vita, cum tamen apparent sibi progredi prorsus sicut homo in terris, ut in suis habitaculis, atriis, paradisis; minus si dicatur quod haec sint mutationes status quae sic apparent: [13] homo ex apparentiis nec capere potest quod spiritus et angeli, quia inconspicui coram oculis, non videri queant, nec quod possint loqui cum homine, cum tamen apparent manifestius coram visu interno seu spiritus quam homo homini in terra; et quoque audiuntur loquelae eorum similiter: praeter millia millia talium quae rationale hominis nusquam ex suo lumine nato ex sensualibus, et inde obfuscato, potest {6} credere: (m)immo in ipsis naturalibus caecutit rationale, sicut quod capere nequeat quomodo illi qui e diametro oppositi sunt incolae, possint pedibus insistere et ambulare, praeter in perplurimis aliis; quid non {7} in spiritualibus et caelestibus, quae longe supra naturalia sunt?(n) [14] Quia rationale humanum tale est, hic dicitur de tali quod separatum fuerit, cum Dominus unitus Divino in Perceptione Divina fuit, quod significatur per quod `Sarah' quae hic est tale verum rationale, `steterit ad januam tentorii, et ea esset'post illum.' @1 i quae.$ @2 i nec scire potest, unde tunc malum vitae.$ @3 esse AI.$ @4 i prorsus.$ @5 , et.$ @6 possit.$ @7 tunc.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church