2198. `Abraham et Sarah senes': quod significet humanum apud Dominum quod exueretur, constat ex repraesentatione `Abrahami et Sarae,' tum a significatione `senum seu senectutis'; `Abraham' hic repraesentat Dominum quoad bonum rationale, et `Sarah' repraesentat Dominum quoad verum rationale, ut passim supra in hoc capite dictum; ita uterque repraesentat hic humanum apud Dominum, ex causa, ut dictum supra, quod nunc Jehovah adesset et locutus cum Abrahamo, et Jehovah erat ipsum Divinum Domini, et non separatum ab Ipso, tametsi ut separatum in repraesentativis historicis sistitur; per historica (t)non repraesentari aliter potest. Quod autem dicatur quod `Abraham et Sarah senes essent' significat quod humanum illud exueretur; senectus non aliud involvit quam ultimum tempus; in Verbo passim memoratur senectus, tum etiam quod mortui sint, sed in sensu interno nusquam aliqua senectus nec mors qualis est corporis, percipitur, sed aliud quod ex serie rerum constat, nam quid senium et quid mors, ignorant in altera vita; quid hic, constat, ut dictum, ex serie, nempe quod Dominus exueret humanum.