Arcana Coelestia (Elliott) n. 2227

Previous Number Next Number See English 

2227. Quod `Abraham (x)essendo erit in gentem magnam et numerosam' significet quod a Domino erit omne bonum et omne verum inde, constat a repraesentatione `Abrahami' quod sit Dominus, de qua saepius supra; tum a significatione `gentis' quod sit bonum, de qua n. 1159, 1258-1260, 1416, 1849, hic `gentis magnae et numerosae,' qua significatur bonum et verum inde; quod {1} `magnum' praedicetur de bono et `numerosum' de vero, ex locis aliis in Verbo constare potest, sed illa nunc adducere, supersedendum. Verum inde seu verum ex bono, in sensu genuino est bonum spirituale: sunt duo bona inter se distincta, nempe bonum caeleste et bonum spirituale; bonum caeleste est amoris in Dominum, bonum spirituale est amoris erga proximum; ex illo bono seu caelesti est hoc seu spirituale, nam nemo amare potest Dominum, nisi etiam amet proximum; in amore in Dominum est amor erga proximum; nam amor in Dominum est a Domino, ita ab Ipso Amore erga diversum genus humanum; in amore in Dominum esse, est idem ac esse in Domino, et qui in Domino, non potest aliter quam esse in amore Ipsius qui est erga genus humanum, ita erga proximum; ita est ille in utroque bono, nempe in caelesti et spirituali, illud est ipsissimum bonum, hoc autem verum ejus seu verum inde, quod verum est bonum spirituale, ut dictum; illud est quod significatur per `magnum,' hoc autem per `numerosum.' @1 i `gens magna' est bonum, et `gens numerosa' est verum inde.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church