2231. `Propterea quod praecipiet filiis suis, et domui suae post se, et custodient viam Jehovae ad faciendum justitiam et judicium': quod significet quod ab Ipso omnis doctrina charitatis et fidei, constare potest a significatione `filii, domus, viae, justitiae, et judicii' quae in summam seu in unum sensum redacta significant omnem doctrinam charitatis et fidei; per `filios' enim significantur omnes qui sunt in veris, per `domum' omnes qui in bonis, per `viam' doctrina' qua instruuntur, quae doctrina de bono significatur per `justitiam,' et de vero per `judicium'; doctrina de bono est doctrina charitatis et doctrina de vero est doctrina fidei: [2] in genere est modo una doctrina, nempe doctrina charitatis, nam charitatem, ut dictum n. 2228, spectant omnia fidei; inter charitatem et fidem non alia intercedit differentia quam quae est inter velle bonum et cogitare bonum; qui vult bonum, is quoque cogitat bonum; ita quae est inter voluntatem et intellectum; qui reflectunt, sciunt quod aliud sit voluntas et aliud intellectus; in orbe erudito hoc etiam {3} notum est, et apparet manifeste {4} apud (c)eos qui volunt male et tamen ex cogitatione loquuntur bene; ex quibus cuivis patet quod aliud sit voluntas et aliud intellectus, et sic quod mens humana sit in binas partes distincta quae non unum faciunt; homo tamen ita creatus est, quod illae binae partes unam mentem constituerent, nec alia distinctio esset quam ut comparative {5} dicatur, qualis est inter flammam et lucem inde; amor in Dominum et charitas erga proximum foret sicut flamma, et omnis perceptio et cogitatio foret sicut lux inde, ita quod amor et charitas foret omne perceptionis et cogitationis, hoc est, in omnibus et singulis ejus; perceptio aut {6} cogitatio de qualitate amoris et charitatis est quod vocatur fides: [3] sed quia genus humanum coepit malum velle, odio habere proximum, et exercere vindictas et crudelitates, usque adeo ut illa pars mentis quae voluntas dicitur, prorsus deperdita sit, (m)(t)coeperunt distinguere' inter charitatem (c)et fidem, et ad fidem referre omnia doctrinalia, quae religionis (c)illorum fuerunt, et illa una voce appellare fidem, et tandem eo usque processerunt ut dicerent quod salvari possent per solam fidem, per quam intellexerunt doctrinalia sua, si modo illa crederent, utcumque viverent; ita separata est charitas a fide, quae tunc usque non aliud est, (n)ut comparative dicatur, quam lux quaedam absque flamma, qualis solet esse lux solis tempore hiemis, quae frigida et gelida (o)est in tantum ut vegetata telluris torpescant et emoriantur; cum tamen fides ex charitate est sicut lux tempore veris et aestatis, per quam omnia germinant et florent: [4] hoc sciri potest (o)etiam ex eo quod amor et charitas sit flamma caelestis et quod fides sit lux spiritualis inde; similiter etiam {7} se sistunt percipienda et videnda in altera vita, nam ibi caeleste Domini se manifestat coram angelis per flammeum jubar sicut solis, et spirituale Domini per lucem inde, quibus etiam afficiuntur angeli et spiritus quoad interiora secundum amoris et charitatis vitam apud eos; inde gaudia et felicitates cum illos differentiis in altera vita: ex his constare potest quomodo se habet cum hoc quod dicitur quod sola fides salvet. @1 i quae salvat.$ @2 i quae vivit.$ @3 before erudito.$ @4 i hoc.$ @5 comparativa I.$ @6 haec seu.$ @7 enim.$