Arcana Coelestia (Elliott) n. 2243

Previous Number Next Number See English 

2243. `Num secundum clamorem ejus, qui venit ad Me, fecerint consummationem; et si non, cognoscam': quod significet num malum ad summum pervenerit, constat ex significatione `clamoris' quod sit falsum, de qua mox supra n. 2240; sunt duo genera falsi, ut ibi ad finem dictum, nempe falsum quod {1} ex malo, et falsum quod producit malum; falsum quod est ex malo, est omne quod cogitat homo dum in malo est, nempe quod favet malo, ut pro exemplo cum in adulterio est, quod tunc cogitat de adulterio quod licitum, quod decorum, quod jucundum vitae, quod procreatio sobolis inde {2} promoveatur, et plura talia, illa sunt omnia falsa ex malo; [2] falsum autem quod producit malum, est cum (o)homo aliquod principium ex religioso suo capit, et inde credit quod sit bonum aut sanctum, cum tamen in se est malum {3}, ut pro exemplo, qui ex religioso suo credit quod aliquis homo possit salvare, et illum ideo colit et adorat, is ex falso illo facit malum; ita ex quovis alio religioso quod in se est falsum; quia falsum est ex malo, et falsum producit malum, ideo hic `clamor' dicitur, ac ut commune quoddam significat id quod involvit, nempe malum, (m)quod etiam patet ex eo quod dicatur `num secundum clamorem ejus, qui venit ad Me, fecerint consummationem,' ubi `qui clamor' in singulari dicitur, et `fecerint consummationem' in plurali.(n) [3] Quid sit consummatio; in Parte Prima n. 1857 ostensum est; praeterea quid consummatio, comprehendi potest ab Ecclesiis; Antiquissima Ecclesia quae `homo' dicta, omnium caelestissima fuit; haec temporis tractu a bono amoris ita degeneravit ut tandem nihil caeleste remanserit, et tunc fuit ejus consummatio quae describitur per statum eorum ante diluvium. [4] Antiqua Ecclesia quae post diluvium, et `Noahus' vocata est, et fuit minus caelestis, illa quoque temporis tractu a bono charitatis ita defecit ut nihil charitatis remanserit, versa enim est partim in magiam, partim in idololatriam, partim in quoddam dogmaticum separatum a charitate, et tunc fuit ejus consummatio. [5] Successit alia Ecclesia quae `Hebraea' vocata est, et adhuc minus caelestis et spiritualis fuit, in externis ritibus aliquem sanctum cultum ponens; haec temporis tractu {4} varie deformata fuit, et cultus ille externus versus est in idololatricum, et tunc fuit ejus consummatio. [6] Quarta Ecclesia dein instaurata {5} fuit apud Jacobi posteros, quae nihil caeleste et spirituale habuit, sed modo repraesentativum ejus, quare illa Ecclesia erat Ecclesia repraesentativa caelestium et spiritualium, nam quid ritus repraesentabant et significabant, non sciebant; sed instituta fuit ut usque aliquis nexus esset inter hominem et caelum qualis est inter repraesentativa boni et veri, et inter ipsum bonum et verum; haec Ecclesia in falsa et mala ita demum abivit ut omnis ritus (t)factus si idololatricus', et tunc fuit ejus consummatio; [7] quare cum post Ecclesia: ita successive decrescentes, in ultima prorsus disruptus esset nexus inter humanum genus et caelum, usque adeo ut periisset humanum genus quia nulla Ecclesia per quam nexus et vinculum, videatur n. 468 637, 931, 2054; tunc venit Dominus in mundum, et per unitionem Essentiae Divinae cum Humana in Se conjunxit caelum cum terra et simul tunc novam Ecclesiam, quae dicta Ecclesia Christiana, instauravit, quae primitus in bono fidei fuit ac inter se ut fratres in charitate vixerunt, sed haec temporis successu diversimode abscessit, et hodie talis facta ut ne quidem sciant quod fundamentale fidei sit amor in Dominum et charitas erga proximum, et tametsi ex doctrina dicant Dominum esse Salvatorem generis humani, eos resurrecturos post mortem, caelum et infernum esse, usque tamen pauci credunt; quia talis facta est haec Ecclesia, non procul est ejus consummatio. [8] Ex his constare potest quid consummatio, nempe quod sit cum malum ad summum pervenit: similiter se habet in particulari, nempe apud unumquemvis hominem; sed quomodo consummatio in particulari apud unumquemvis se {6} habeat, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus dicetur. In Verbo passim agitur de consummatione, et describitur status qui praecedit, per vastationem et desolationem, quam sequitur visitatio. @1 i est.$ @2 ita.$ @3 i et profanum et ex illo falso facit malum.$ @4 etiam.$ @5 restaurata I.$ @6 A has se before consummatio and before habeat. I retains only the former, but se habeat seems preferable.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church