Arcana Coelestia (Elliott) n. 2249

Previous Number Next Number See English 

2249. `Accessit Abraham et dixit': quod significet cogitationem Domini ex Humano quae propius adjunxit se Divino, sequitur ex illi quae praecedunt, ubi agitur de cogitatione Domini de genere humana ita absque explicatione. (s)Quod {1} in hoc capite in sensu interno tantum describatur status cogitationis et perceptionis Domini, et in principio tantum status conjunctionis Humani cum Divino Domini, quidem coram homine forte appariturum, sicut non foret tanti; sed usque maximi momenti est; [2] nam coram angelis quibus sensus internus est Verbum, sistuntur haec ad vivum cum suis repraesentativis in pulcherrima forma, praeter innumerabilia quae consequentia sunt et similitudinem ducentia, de conjunctione Domini cum caelo et receptione Divini Ipsius in eorum humano; ideae enim angelicae tales sunt quod illa prae omni alio sapiant ac ut amoenissima percipiant; inde etiam illustrantur et confirmantur magis et magis de unitione Humanae Domini Essentiae cum Divina; angeli enim sunt qui homines fuerunt, et cum homines, non potuerunt aliter quam cogitare de Domino ut homine, et de Domino ut Deo, tum de Trino Divino, et sibi varias ideas, tametsi non sciverunt tunc quales, formare; [3] arcana enim caelestia hoc secum habent, quae tametsi superant omnem captum, usque quisque de illis {2} aliquam ideam sibi facit, nam nihil usquam memoria teneri potest, minus intrare in aliquid cogitationis, nisi per aliquam ideam utcumque formatam; et quia ideae non potuerunt aliter quam ex illis quae in mundo sunt, vel ex analogis eorum quae in mundo, formari, et tunc ex non intellectis fallaciae se insinuarunt, [4] quae in altera vita cogitationis ideas tunc interiores abalienant a vero et bono fidei, ut talia discutiantur, tantum in hoc capite in sensu ejus interno agitur de conjunctione Humani cum Divino Domini, deque Ipsius perceptione et cogitatione, et tunc cum legitur Verbum, sistuntur illa ad perceptionem angelorum ita ut priores ideae ex alienis et inde nascentibus facile scrupulis formatae sensim dissipentur, et novae quae luci veritatis in qua angeli, conformes sunt, insinuentur; haec magis apud angelos spirituales quam caelestes; nam secundum purificationem idearum perficiuntur ad receptionem caelestium; quod caelum non sit purum coram Domino, notum est; et quod continue perficiantur, verum est.(s) @1 Remainder of this [ ] was very different in A and finally deleted. A new version was then written on a separate sheet, but I differs considerably from it (see Appendix volume).$ @2 aliquis de iis.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church