Arcana Coelestia (Elliott) n. 2258

Previous Number Next Number See English 

2258. Quod `num Judex totius terrae non faciet judicium' significet quod Divinum Bonum non possit secundum verum separatum a bono hoc facere, constat a significatione `Judicis totius terrae,' tum a significatione `judicii'; `Judex totius terrae' in sensu interno significat ipsum bonum ex quo verum, quod etiam repraesentabatur per sacerdotes qui simul judices fuerunt, in Ecclesia repraesentativa; illi ut `sacerdotes' repraesentabant Divinum Bonum, ac ut `judice Divinum Verum; at `judex totius terrae' utrumque, et hoc ex significatione `terrae,' de qua in Parte Prima passim; sed haec confirmare nunc ex repraesentativis illius Ecclesiae, prolixum nimis foret `judicium' autem significat verum, ut supra n. 2235 ostensum; e significatione horum, simul ac ex serie rerum in sensu interno constare potest quod `num Judex totius terrae non faciet judicium' significet quod Divinum Bonum non possit secundum verum separatum a bono hoc facere. [2] Quomodo haec intelligenda sint, sciendum quod duo sint quae constituunt ordinem universi caeli, et inde in universo, nempe bonum et verum; bonum est essentiale ordinis, cujus omnia sunt misericordiae; verum est secundarium ordinis, cujus omnia sunt veritates; Divinum Bonum omnes judicat ad caelum; Divinum autem Verum omnes damnat ad infernum; quare nisi misericordia Domini aeterna foret, quae est Boni, omnes quotcumque sunt, homines damnat forent; id est quod significatur {1} per quod Divinum Bonum non possit secundum verum separatum a bono, hoc facere; videantur etiam quae de his in Parte Prima n. 1728: quod tamen mali damnati sint ac infernum, hoc non est ex eo quod Divinum Bonum sit separatum a Divino Vero, sed quia homo seipsum separat a Divino Bono; Dominus enim nusquam aliquem in infernum demittit, sed homo semet, ut aliquoties prius dictum: tum quoque in eo Divinum Bonum conjunctum est Divino Vero quod nisi separarentur mali a bonis, mali inferrent damnum bonis, et continue ordinem destruere conarentur; ita ne boni laedantur, est misericordiae: se habet hoc sicut in regnis terrae; nisi mala punirentur, totum regnum inficeretur malis et sic periret; quare apud reges et judices plus misericordiae est punire mala et eos e societate expellere quam intempestiva clementia pro iisdem uti. @1 i hic.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church