Arcana Coelestia (Elliott) n. 2269

Previous Number Next Number See English 

2269. `Et dixit, Non perdam, si invenero ibi quadraginta quinque': quod significet quod non periret si `conjungi possint, constat ex significatione numeri `quadraginta quinque' quod sit conjunctio; ostensum prius est quod numeri simplices significationem [suam] retineant etiam cum multiplicantur, et sic majores numeri similem ac minores; ita quoque `quadraginta quinque,' qui numerus per multiplicationem compositus est ex quinque in novem, et quia compositus est ex quinque in novem, significat idem ac quinque et novem {1}; quod `quinque' significent parum, n. 649 ostensum est, et quod `novem' conjunctionem seu conjunctum, n. 2075; ita hic si aliquantum bona sint conjuncta veris. Quod numeri in Verbo significent res aut {2} status, constat ex illis quae supra n. 2252, de quinquaginta dicta sunt, (x)tum ex illis quae de numeris prius n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988 ostensa: [2] quia `quinque' significant parum, et `quadraginta quinque' conjunctionem, ipsa expositio numerorum istorum in hoc versu talis est; dicitur enim `forte defuerint quinquaginta justis quinque,' quo significatur si aliquid minus esset, et dein `num disperdes in quinque totam urbem?' quo significatur num pro parvo quod deest, peribunt? quia enim `quinque' significant parum, non assumuntur dein quinque, sed dicitur, `non perdam si invenero ibi quadraginta quinque,' quo significatur quod non perirent si conjungi possent; quod hic dicantur quadraginta quinque, et non `si desint quinque in quinquaginta' etiam causa est quia `quinque' non solum significant parum, ut ostensum n. 649, sed etiam disjunctionem, ut quoque ostensum in Parte Prima n. 1686, quare ne significaretur disjunctio sed conjunctio, hic numerus, nempe quadraginta quinque nominatur, nam `quadraginta quinque' est aliqua conjunctio, ut supra dictum; ita pulchre sequuntur singula in sua serie in sensu interno. [3] Quod conjunctionem boni cum vero attinet, est arcanum quod non ita describi potest ut captu vulgari comprehendi queat; paucis modo dicendum; quo verum magis genuinum est et purum, eo bonum quod a Domino ei ut vasi recipienti melius inaptari potest, at quo verum minus genuinum et purum est, eo bonum a Domino minus (t)inaptari potest'; correspondebunt enim sibi mutuo; secundum correspondentiam fit conjunctio: bona nusquam possunt insinuari falsis, nec mala possunt veris ut vasis recipientibus, nam sunt contrariae indolis et naturae rejicit unum alterum, ut suum inimicum, immo si conarentur se conjungere, exspueret unum alterum, bonum nempe malum sicut venenum, et malum bonum sicut quoddam vomitale; talis inimicitia inter malum et bonum a Domino provisa est ne unquam commiscerentur, nam si commiscerentur, periret homo: in dolosis e hypocritis non procul ab est quin conjuncta sint, sed usque a Domino praecavetur ne conjungantur; quae causa est quod {3} dolosi et hypocritae {4} in altera vita prae omnibus aliis dira patiantur. @1 A has ac quinque et (deleted) ac novem.$ @2 et.$ @3 i qui.$ @4 i sunt.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church