Arcana Coelestia (Elliott) n. 2275

Previous Number Next Number See English 

2275. `Et dixit, Ne quaeso succenseatur Domino meo, et loquar': quod significet anxietatem de statu generis humani, non ita ex verbi' sed ex affectione eorundem constare potest: sunt bina in sensu interno Verbi, nempe spirituale et caeleste; spirituale est quod comprehendantur res abstracte a littera, quibus litteralis sensus inservit pro objecto, sicut sunt illa quae videt oculus cum inserviunt pro objectis cogitandi de sublimioribus; caeleste est quod solum percipiatur affectio rerum quae in sensu interno; in illo sunt angeli spirituales, in hoc autem angeli caelestes; qui in hoc sunt seu in affectione, percipiunt ilico quid littera involvit cum legitur ab homine, ex sola affectione, et ex ea formant sibi ideas caelestes, et hoc cum innumerabili varietate, (m)et ineffabili modo secundum consensum succedentem caelestium amoris qui in affectione {1} (n); inde constare potest quid Verbum Domini in recessu habet: cum itaque haec leguntur, `ne quaeso succenseatur Domini meo, et loquar,' angeli caelestes ilico percipiunt anxietatem quandam et quidem anxietatem amoris erga genus humanum, et simul tunc innumerabilia et {2} ineffabilia de anxietate amoris quae Domino, cum cogitavit de statu generis humani, illis insinuantur. @1 quae.$ @2 imo.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church