Arcana Coelestia (Elliott) n. 2280

Previous Number Next Number See English 

2280. `Forte inventi fuerint ibi viginti': quod significet si non aliquid pugnae sed usque bonum, constat ex significatione `viginti': sicut omnes numeri qui in Verbo nominantur, significant res et status, ut prius passim dictum et ostensum, videatur n. 2252, ita quoque viginti, quae quid significant, constare potest a derivatione ejus, nempe a bis decem: `decem' in Verbo, sicut etiam `decimae,' significant `reliquias,' per quas significatur omne bonum et verum quod Dominus apud hominem ab infantia usque ad ultimum ejus aestatis insinuat, de quibus in versu sequente; `bis decem' seu `binae decimae,' hoc est, viginti, simile significant sed in superiore gradu, nempe bonum. [2] Triplicis generis bona per reliquias significantur, nempe bona infantiae, bona ignorantiae, et bona intelligentiae; bona infantiae sunt quae insinuantur homini a prima ejus nativitate usque ad aetatem qua incipit instrui et aliquid scire; bona ignorantiae sunt quando instruitur, et aliquid scire incipit; bona intelligentiae sunt quando reflectere potest quid bonum et quid verum: bonum infantiae est ab infantia hominis usque ad decimum annum aetatis ejus; [3] bonum ignorantiae ab hac aetate usque ad annum ejus vigesimum; ab hoc anno incipit homo rationalis fieri, et facultatem reflectendi super bonum et verum habere {1}, et sibi bonum intelligentiae comparare {2}: bonum ignorantiae est quod significatur per `viginti,' quia illi qui in bono ignorantiae sunt, non in aliquam tentationem veniunt; nemo enim tentatur priusquam reflectere potest, et percipere suo modo quid bonum et verum; de his qui bona acceperunt per tentationes, actum est in versibus binis qui proxime praecedunt, de illis nunc in hoc versu qui non in tentationibus, et usque bonum habent: [4] quia per `viginti' significantur hi {3}, qui hoc bonum quod bonum ignorantiae vocatur, habent, inde est quod omnes illi qui exierunt Aegypto recensiti sint a filio viginti annorum et supra, ac, ut dicitur, omnis exiens in exercitum, per quos intellecti illi qui non amplius in bono ignorantiae essent, de quibus, Num. i, 20, 24, 26, 28, 30, 32, 34, 38, 40, 42, 45; xxvi 4; et quod omnes illi qui supra viginti annos, mortui sint in deserto, Num. xiv 29; xxxii 10, 11 {4}; (m)quia illis imputari potuit malum, et repraesentabant eos qui succumbunt in tentationibus(n): tum quod aestimatio facta sit masculi a filio quinque annorum ad filium viginti annorum, viginti sicli, Lev. xxvii 5; et alia aestimatio a filio viginti annorum ad sexaginta, quinquaginta sicli, ibid. vers. 3. [5] Cum bonis illis, nempe infantiae, ignorantiae et intelligentiae, ita se habet: bonum intelligentiae est optimum, nam hoc est sapientiae; bonum quod praecedit, nempe ignorantiae, est quidem bonum, sed quia parum intelligentiae inest, non vocari potest bonum sapientiae; bonum autem infantiae est quidem in se bonum, sed usque est minus bonam quam priora, nam adhuc non adjunctum (o)est ei aliquid verum intelligentiae, ita non factum aliquod bonum sapientiae, sed est modo planum ut fieri possit; cognitiones boni et veri faciunt ut homo sicut homo sapiat; ipsa infantia per quam significatur innocentia, non est infantiae sed est sapientiae, ut melius constare potest ex illis quae de infantibus in altera vita, ad finem hujus capitis dicentur. [6] Per `viginti' in hoc versu non aliud bonum, ut dictum, significatur quam bonum ignorantiae; quod bonum non solum praedicatur esse apud eos qui sunt intra annum vigesimum, ut dictum, sed etiam apud omnes qui in bono charitatis sunt et simul in ignorantia veri, ut sunt illi intra Ecclesiam qui in bono charitatis, nec sciunt quid verum fidei, ex quacumque causa, ut sunt perplurimi ex illis qui sancte {5} de Deo et bene de proximo cogitant; tum quoque sunt omnes extra Ecclesiam qui gentes appellantur, et similiter in bono charitatis vivant; hi et illi, tametsi in veris fidei non sunt, usque quia in bono, in facultate sunt recipiendi vera fidei in altera vita, aeque ac infantes; intellectuale enim eorum nondum infectum est principiis falsi, nec voluntarium vita mali ita confirmatum [est], quia ignorant quod falsum et malum; et charitatis vita secum habet quod falsum et malum ignorantiae possit {6} facile flecti ad verum et bonum; non ita apud eos qui in contrariis vero se confirmarunt, et simul in contrariis bono vitam egerunt. [7] Alioquin `binae decimae' in Verbo bonum, tam caeleste quam spirituale, significant; bonum caeleste et inde spirituale per `duas decimas,' ex quibus unusquisque panis dispositionis et {7} facierum conficiebatur, Lev. xxiv 5; et bonum spirituale per `duas decimas' minhae super sacrificium arietis, Num. xv 6; xxviii 12, 20, 28; xxix 3, 9, 14; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi. @1 Before reflectendi.$ @2 After sibi.$ @3 i nempe.$ @4 A has Lev. xxxii 10, 11; Num. xiv 29. I has Lev. xxxii 10, 11.$ @5 i in externo cultu sunt, et.$ @6 S frequently uses a singular verb after bonum et verum or falsum et malum, and similar pairs of words.$ @7 aut.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church