2290. Qui nihil de statu vitae post mortem sciunt, opinari possunt quod infantes, ilico dum in alteram vitam veniunt, in intelligentia et sapientia angelica sint; sed quod aliter se habeat, per multam experientiam instructus sum; qui non diu post nativitatem obeunt, sunt infantili mente paene sicut {1} in terra nec quicquam plus sciunt, modo enim secum habent facultatem sciendi, ex {2} hac intelligendi, et ex hac sapiendi, quae facultas perfectior est quia non in corpore sunt sed sunt spiritus: quod tales sint cum primum in caelum veniunt, non modo mihi dictum est sed etiam ostensum; aliquibus enim vicibus, ex Divina Domini Misericordia, ad me infantes in choris missi sunt, et concessum quoque praelegere illis Orationem Domini, et simul tunc datum percipere quomodo angeli in quorum consortio fuerunt, in teneras et novitias illorum ideas sensum rerum quae in Oratione Domini, insinuarent, et illas quantum recipere potuerunt, implere; et dein quomodo illis data copia cogitandi similia sicut ex se. @1 sunt.$ @2 i et.$