Arcana Coelestia (Elliott) n. 2299

Previous Number Next Number See English 

2299. Instruuntur infantes imprimis per repraesentativa geniis eorum adaequata, quae quam pulchra et simul sapientia ab interiore plena sint, nusquam aliquis credere potest; ita illis insinuatur per gradus intelligentia quae suam animam trahit a bono: unum solum repraesentativum quod videre datum, licet hic referre, ex quo concludi potest ad reliqua; repraesentabant Dominum e sepulcro ascendentem, (c)et simul Humani; Ipsius unitionem cum Divino quod fiebat modo tam sapiente ut excederet omnem sapientiam humanam et simul (o)modo innocente infantili; sistebant etiam' ideam sepulcri, sed non simul ideam Domini nisi ita remote ut vix perciperetur quod Dominus nisi quasi e longinquo, ex causa quia ideae sepulcri inest aliquid funeris, quod si removebant; postea admittebant prudentissime in sepulcrum quoddam atmosphaericum apparens usque ut tenue aqueum, quo significabant, etiam per remotionem decentem, vitam spiritualem in baptismo: postea vidi repraesentari ab iis Domini descensum ad vinctos et ascensum cum vinctis in caelum, et hoc incomparabili prudentia et pietate; et quod infantile erat, cur repraesentarent Dominum apud vinctos in inferiore terra, funiculos fere inconspicuos, molliusculos et tenerrimos demittebant quibus Dominum allevarent in ascensu, semper in sancto timore ne quicquam in repraesentativo attingeret aliquid in quo non spirituale caeleste: praeter alia repraesentativa, in quibus sunt, et per quae in {1} cognitiones veri et affectiones boni, sicut per ludos infantum animis conformes, perducuntur. @1 ad.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church