2306. Quod infantum innocentiam attinet, illa quia absque intelligentia et sapientia adhuc, est modo planum quoddam ad recipiendum genuinam innocentiam, quam recipiunt secundum gradus prout sapientes fiunt. Repraesentatum est mihi qualis est innocentia infantum, per ligneum quoddam fere expers vitae, quod vivificatur, sicut per cognitiones veri et affectiones boni perficiuntur: et postea repraesentatum qualis est genuina innocentia, per pulcherrimum infantem prorsus vivum, et nudum; ipsi enim innocentes qui sunt in intimo caelo, et sic proximi Domino, coram oculis aliorum angelorum non apparent aliter ac infantes, et quidem nudi, nam innocentia repraesentatur per `nuditatem quam non pudent,' ut legitur de primo homine et ejus uxore in paradiso. Verbo, quo sapientiores angeli, eo innocentiores, et quo innocentiores, eo plus apparent sibi sicut infantes; inde est quod innocentia Verbo significetur per infantiam: sed de innocentiae statu, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.