Arcana Coelestia (Elliott) n. 2315

Previous Number Next Number See English 

2315. Primus Status eorum, quod contra bonum charitatis sint, et contra Dominum, vers. 4, 5: Secundus Status, quod tametsi informati de bono charitatis, et de affectionum ejus jucundis quibus fruituri, usque obstinent se, et bonum rejiciant, vers. 6-8: quod etiam ipsum bonum charitatis destruere conentur, sed quod Dominus illud tutetur, vers. 9, 10: Tertius Status, quod tandem tales fiant ut ne quidem videre possint verum et bonum, minus quod verum ducat ad bonum, vers. 11: quod (x)sic occupati a malo et falso ut non possint non perire: vers. 13: Quartus Status, interitus eorum, vers. 24: et quod ab iis separentur omnia bona et vera, vers. 25.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church