2317. SENSUS INTERNUS
Vers. 1. Et venerunt duo angeli Sodomam in vespera, et Lot sedens in porta Sodomae, et vidit Lot, et surrexit obviam illis et incurvavit se facies in terram. `Venerunt duo angeli Sodomam in vespera' significat visitationem quae praecedit judicium; `duo angeli significant Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini, Cui judicium; `Sodoma,' malos, imprimis qui intra Ecclesiam; `vespera est tempus visitationis: `et Lot sedens in porta Sodomae' significat illos qui in bono charitatis at in cultu externo, qui hic sunt `Lot,' qui inter malos sed separati ab illis, quod est `sedere in porta Sodomae' `et vidit Lot' significat conscientiam eorum: `et surrexit obviam illis' significat agnitionem et charitatis affectum: `et incurvavit se facies in {1} terram' significat humiliationem. @1 ad I, but cp. 2327.$