Arcana Coelestia (Elliott) n. 233

Previous Number Next Number See English 

233. Per scientifica explorare mysteria fidei tam impossibile est ac camelo intrare per foramen acus; et tam impossibile ut est costae regere fibrillas purissimas pectoris et cordis; tam crassum, et multo adhuc crassius, est sensuale et scientificum respective ad spirituale et caeleste: qui solum recondita naturae, quae innumera sunt, investigare vult, vix unum detegit, et cum investigat, in falsitates cadit, ut notum est; quid si velit recondita vitae spiritualis et caelestis ubi myriades sunt pro uno quod in natura invisibili? [2] Illustrationis causa sit modo hoc exemplum: homo non potest a se aliter ac mali facere et se avertere a Domino; at homo non facit, sed mali spiritus qui apud eum; nec mali spiritus, sed ipsum malum quod sibi appropriarunt; et usque homo malum facit et se avertit, estque in culpa; et tamen non vivit nisi a Domino. Vicissim, homo a se nusquam potest bonum agere et se convertere ad Dominum, sed ab angelis; nec angeli possunt, sed solus Dominus; et usque potest homo sicut a se bonum facere et se convertere ad Dominum. Quod ita se res habeat, nusquam potest sensibus, scientia et philosophia capi; si ea consuluntur, prorsus negantur, cum tamen in se vera sunt: in omnibus ceteris similiter. [3] Ex quibus constat quod qui sensualia et scientifica consulunt credendis, non solum in dubitationem sed etiam in negationem, hoc est in caliginem, se praecipitent; et cum in caliginem, etiam in omnes cupiditates; nam cum credant falsum, etiam faciunt falsum; et cum credunt non dari spirituale et caeleste, credunt dari solum corporeum et mundanum; ita amant quicquid est sui et mundi, inde ex falso cupiditates et mala. * * * * * * * * * * * * * 14. Et dixit JEHOVAH DEUS ad serpentem, Quia fecisti hoc, maledictus tu prae omni bestia, et prae omni fera agri; super ventre tuo ambulabis, et pulverem edes omnibus diebus vitae tuae. 15. Et inimicitiam ponam inter te, et inter mulierem; et inter semen tuum, et inter semen ejus; Ille conculcabit tibi caput, et tu laedes Illi calcaneum. 16. Et ad mulierem dixit, Multiplicando multiplicabo dolorem tuum, et conceptum tuum; in dolore paries filios, et ad virum tuum oboedientia tua, et hic dominabitur tibi. 17. Et ad hominem dixit, Quia audivisti vocem uxoris tuae, et comedisti de arbore, de qua praecepi tibi dicendo, Non edes de illa, maledicta humus propter te; in magno dolore edes de ea, omnibus diebus vitae tuae. 18. Et spinam et carduum proferet tibi, et edes herbam agri. 19. In sudore vultus tui edes panem, usque dum redis in humum, quia ex ea sumptus es; quia pulvis tu, et ad pulverem redibis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church