Arcana Coelestia (Elliott) n. 2334

Previous Number Next Number See English 

2334. `Et dixerunt, Non': quod significet dubitationem quae solet esse tentationis, constare potest a negatione, et quod usque iverint in domum ejus; in omni tentatione est dubitativum, de `praesentia et misericordia' Domini, deque salvatione, et similibus; sunt enim in anxietate interiore, usque ad desperationem, in qua ut plurimum tenentur, ob causam ut confirmentur tandem in eo quod omnia sint misericordiae Domini, quod per Ipsum solum salventur, et quod apud se nihil nisi malum sit, de quibus per pugnas in quibus vincunt, confirmantur: manent post tentationem inde plures status veri et boni, ad quos flecti dein possunt a Domino cogitationes, quae alioquin ruerent in vesana, et contra verum et bonum traherent mentem: quia hic per `Lotum' agitur de primo statu Ecclesiae quae in bono charitatis est at in cultu externo, et antequam homo in hunc statum venit, reformandus est, quod fit etiam per quandam speciem tentationis, sed qui in cultu externo, (o)ii modo levem tentationem subeunt, ideo haec dicta sunt, quae involvunt tentationis quoddam, nempe quod angeli primum dicerent {1} quod `pernoctarent in platea,' et quod Lot urgeret illos, et sic quod `declinaverint ad illum, et venerint in domum ejus.' @1 i Non, et.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church