2336. Quod `platea' significet verum, constare potest a pluribus locis in Verbo, ut apud Johannem ubi de Nova Hierosolymam, Duodecim portae, duodecim margaritae, unaquaevis porta erat margarita una, et platea civitatis aurum purum sicut {1} vitrum pellucidum, Apoc. xxi 21;
[2] `Nova Hierosolymam' est regnum Domini, quod quia describitur quoad bonum et verum, describitur per muros, portas, plateas; per has, nempe per `plateas,' intelliguntur omnia veli quae ducunt ad bonum, seu omnia fidei quae ducant ad amorem et charitatem, et quia vera tunc fiunt boni, ita pellucentia a bono, dicitur `platea aurum quasi vitrum pellucidum': apud eundem, E medio plateae ejus et fluvii, hic illic arbor vitae faciens fructus duodecim, Apoc. xxii 2;
ubi etiam de Nova Hierosolyma seu regno Domini; `medium plateae' est verum fidei, per quod bonum et quod dein a bono: `fructus duodecim' sunt qui vocantur fructus fidei, nam `duodecim' significant omnia fidei, ut ostensum n. 577, 2089, 2129, 2130 [3] apud Danielem, Scito et percipito, ab exitu Verbi ad restituendum et ad aedificandum Hierosolymam, usque ad Messiam Ducem, septimanae septem, et septimanae sexaginta {2} et duae, et restituetur et aedificabitur platea et fossa, ix 25;
ubi de Adventu Domini; quod `restituetur platea et fossa' est quod tunc verum et bonum; quod Hierosolyma tunc non restituenda sit et aedificata, notum est, et quod non restituenda et aedificanda denuo, quisque etiam nosse potest, si non detineat ideas in regno mundano, sed in regno caelesti per `Hierosolymam' in sensu interno intellecto: [4] apud Lucam, Paterfamilias dixit servo suo, Abi ocius in plateas et vicos urbis, et pauperes, mancos, claudos et caecos introduc illuc, xiv 21;
qui manent in sensu litterae, non aliud inde capiunt quam quod (o)servus iret ubivis, et quod hoc significetur per plateas et vicos; quodque adduceret quoscumque, et quod hoc significetur per pauperes, mancos, claudos et caecos; sed singula verba involvunt arcana, sunt enim Domini; `quod iret in plateas et vicos' significat quod quaereret ubicumque aliquod veram genuinum, (o)seu verum quod lucet ex bono, seu {3} per quod pellucet bonum; quod `introduceret pauperes, mancos, claudos et caecos' significat quod tales qui in Antiqua Ecclesia ita vocati sunt, et tales fuerunt quoad fidem, sed in vita boni, qui sic informarentur de regno Domini, ita gentes quae nondum instructae: [5] quia `plateae' significabant vera, inde ritus repraesentativus apud Judaeos, docere in plateis, ut patet apud Matthaeum vi 2, 5; et apud Lucam xiii 26, 27: apud Prophetas `plateae,' ubicumque nominantur: in sensu interno significant vel vera, vel contraria veris, ut apud Esaiam:
Rejectum est retro judicium, et justitia e longinquo stetit, nam impegit in platea veritas, et rectitudo non potest advenire lix 14:
apud eundem, Filii tui defecerunt, et jacuerunt in capite omnium platearum li 20:
apud Jeremiam, Ascendit mors in fenestras {4}, venit in palatia nostra, ad exscindendum parvulum e platea, juvenes e vicis, ix 20:
[6] apud Ezechielem, Nebuchadnezzar per ungulas equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, xxvi 11;
ubi de Tyro, per quam cognitiones veri significantur, n. 1201; `ungulae equorum' sunt scientifica pervertentia verum: apud Nahum, In plateis insaniunt currus, discurrunt in vicis, ii 5;
`currus' pro doctrina veri, qui `insanire in plateis' dicitur quando falsum loco veri: apud Zachariam, Adhuc habitabunt senes mares, et senes mulieres in plateis Hierosolymae,... et plateae civitatis implebuntur pueris et puellis, ludentibus in plateis, viii 4, 5;
de affectionibus veri, et inde laetitiis et gaudiis: praeter alibi, ut Esai. xxiv 11; Jer. v 1; vii 34; xlix 26; Thren. ii 11, 19; iv 8, 14; Zeph. iii. 6. @1 quasi.$ @2 septuaginta AI, but in the three other places where S quotes this text he has 62, as Heb. AE 684 gives internal sense of 62.$ @3 et.$ @4 i nostras.$