Arcana Coelestia (Elliott) n. 2338

Previous Number Next Number See English 

2338. `Urgebat eos valde': quod significet statum tentationis cum vincit, non constare potest nisi illis qui in tentationibus fuerunt; tentationes secum habent, ut dictum, dubitationem de praesentia et misericordia Domini, tum de salvatione; spiritus mali qui tunc apud hominem, et inducunt tentationem, negativum fortiter inspirant, sed spiritus boni et angeli a Domino dubitativum hoc omni modo discutiunt, et in spe continuo {1} tenent, ac demum affirmativum confirmant; inde homo qui in tentatione, haeret inter negativum et affirmativum; qui succumbit, in dubitativo manet, et in negativum cadit; at qui vincit, in dubitativo quidem est, sed usque qui {2} spe patitur se erigi, in affirmativo perstat; quia in pugna illa homo urgere videtur Dominum, imprimis per preces, ut adsit, misereatur, opem ferat, a damnatione liberet, hic ubi de tentatione illorum qui fiunt homines Ecclesiae, agitur, describitur illa per quod angeli dixerint primum `non,' et quod `pernoctarent in platea,' at quod Lot urgeret eos valde, et sic quod `declinaverint ad eum, et venerint in domum ejus.' @1 S does not seem to distinguish between continuo (= forthwith) and continue (= continually). The latter meaning seems probable here.$ @2 quia or qui a.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church