Arcana Coelestia (Elliott) n. 2349

Previous Number Next Number See English 

2349. `Omnis populus ab extremo': quod significet omnia et singula eorum, constat ab illis quae praecedunt, quod per `pueros et senes' significentur falsa et mala tam recentia quam confirmata, inde nunc `populus ab extremo' omnia et singula eorum; `populus' in genere etiam significat falsa, videatur n. 1259, 1260. [2] Hic nunc describitur primus status eorum intra Ecclesiam qui contra bonum charitatis sunt et consequenter contra Dominum, nam unum involvit alterum; nemo enim conjungi potest Domino nisi per amorem et charitatem; amor est ipsa conjunctio spiritualis, ut constare potest ab essentia amoris, et qui Ipsi non conjungi potest, Ipsum nec potest agnoscere; quod qui non in bono sunt, nec possint Dominum agnoscere, hoc est, fidem in Ipsum habere, constat apud Johannem, Lux venit in mundum, sed dilexerunt homines tenebras magis quam lucem, erant enim opera eorum mala; qui mala facit, odit lucem, et non venit ad lucem, ne coarguantur opera ejus; qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quoniam in Deo facta sunt, iii 19-21;

ex quibus patet quod qui contra bonum charitatis sunt, contra Dominum sint, seu quod idem, qui in malo sunt, quod odio habeant lucem nec veniant ad lucem; quod `lux' sit fides in Dominum, et Ipse Dominus, patet apud Johannem i 9, 10; xii 35, 36, 46: [3] similiter alibi apud eundem, Non potest mundus odisse vos, Me autem odit, quia Ego testor de illo, quod opera ejus mala sint, vii 7:

manifestius adhuc apud Matthaeum, Dicet iis qui e sinistris, Discedite a Me, maledicti, nam esurivi et non dedistis Mihi quod ederem; sitivi et non potastis Me; peregrinus eram et non collegistis Me; nudus, et non circuminduistis Me; aegrotus et in custodia, et non visitastis Me;... amen dico vobis, in quantum non fecistis uni ex istis minimus, neque mihi fecistis, xxv 41-43, 45. [4] Inde patet quomodo contra Dominum sunt qui contra bonum charitatis; tum quod unusquisque judicetur secundum bonum quod est charitatis, non secundum verum quod est fidei dum hoc separatum est a bono; ut quoque alibi apud Matthaeum, Venturus Filius hominis in gloria Patris Sui cum angelis Suis, et tunc reddet unicuique juxta facta ejus, xvi 27;

`facta' pro bonis quae procedunt a charitate; quae {1} charitatis sunt, etiam fructus fidei vocantur. @1 i dum.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church