Arcana Coelestia (Elliott) n. 2353

Previous Number Next Number See English 

2353. `Noctu': quod significet ultimum tempus, quando amplius non agnoscuntur, constat a significatione `noctis' quod sit tempus tenebrarum, quando non amplius conspiciuntur illa quae lucis sunt: angeli non venerunt noctu sed vespera, sed quia sunt viri Sodomae qui locuti et clamaverunt, hoc est, qui in falso et malo sunt, non dicitur vespere, sed `noctu'; `nox' enim in Verbo significat tempus et statum quando nulla amplius lux veri sed mere falsum et malum, ita ultimum, quando judicium; [2] in qua {1} significatione legitur passim {2}, ut apud Micham, Contra prophetas seducentes populum;... nox vobis ex visione, et obtenebrescit vobis ex divinatione, et occidit sol super prophetis, et nigrescit super iis dies, iii 5, 6;

`prophetae' hic pro iis qui docent falsa; `nox, obtenebratio, occasus solis, nigrescens dies' pro falsis et malis: [3] apud Johannem, Si quis ambulat in die, non offendit,... si quis autem ambulat in nocte, offendit, quia lux non est in illo, xi 9, 10;

ubi `nox' pro falso ex malo; {3} `lux' pro vero ex bono; sicut enim omnis lux veri est ex bono, ita omnis nox falsi est ex malo: [4] apud eundem, Me oportet operari opera Ipsius, Qui misit Me, quousque dies est, venit nox quando nemo potest operari, ix 4;

`dies' pro tempore et statu quando bonum et verum, `nox' autem quando malum et falsum: [5] apud Lucam, Dico vobis, ea nocte erunt duo super lecto uno, unus acceptabitur, alter deseretur, xvii 34;

(o)ibi nox pro ultimo tempore quando non amplius verum fidei. [6] Quia in Aegypto cum exibant inde filii Israelis, repraesentabatur vastatio boni et veri intra Ecclesiam, et quod amplius nihil nisi falsum et malum regnaret, mandatum erat ut `media nocte exirent,' Exod. xi 4; et factum, quod `media nocte omnia primogenita Aegypti occisa sint,' Exod. xii 12, 29, 30: et quia illi qui in bono et vero, repraesentati per filios Israelis, inter falsa et mala, sicut Lot Sodomae, custoditi sunt, nox illa respective ad eos `nox custodiarum Jehovae' dicitur, ibid. vers. 42. @1 simili.$ @2 i alibi in Verbo.$ @3 i et.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church