2357. `Et ostium clausit post se': quod significet ne violarent bonum charitatis, et negarent Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini, constat ab illis quae nunc dicta sunt; `claudere ostium {1}' est ne intrent, hic ne in bonum significatum per `domum,' ac ita ad Divinum et Sanctum Domini. [2] Involvunt haec etiam arcaniora, in quorum sensum et ideam veniunt angeli cum haec leguntur, nempe quod illi qui in vita mali sunt, non ulterius admittantur quam ad cognitionem boni et Domini, non autem usque ad ipsissimam agnitionem et fidem; ex causa quia, quamdiu in malo sunt, non simul in bono esse possint; servire simul duobus dominis nemo potest; qui semel agnoscit et credit, si redit ad vitam mali, profanat bonum, et sanctum, qui autem non agnoscit et credit, is nec profanare potest; ideo ex Providentia Domini cavetur, ut {2} homo admittatur ulterius in ipsam agnitionem et fidem cordis quam quantum dein teneri in illa potest; et hoc ob causam poenae profanationis, quae in inferno gravissima est; [3] (m)haec causa est quod tam paucis hodie concedatur ex corde credere quod bonum amoris et charitatis sit caelum in homine, et quod omne Divinum sit in Domino, in vita enim mali sunt:' hoc nunc est quod interius significatur per quod `Lot clausit ostium post se'; ostium enim erat interior janua per quam in ipsam domum ubi angeli, intrabatur, hoc est, in bonum in quo Dominus. @1 i ad domum.$ @2 A d ne i ut, I has ut which T changes unnecessarily to ne; cavetur is used in the sense of `guard against.'$