2360. Quod `fratres' dicat quia ex bono ex quo exhortationem, constat a significatione `fratris'; `frater' significat idem in Verbo ac proximus, ex causa quia quisque amare debet proximum sicut seipsum, ita fratres dicti ex amore seu, quod idem, ex bono; haec nominatio et salutatio proximi venit inde quod Dominus in caelo omnium Pater sit, (c)et quod omnes amet ut filios; et sic quod amor sit conjunctio spiritualis; refert inde universum caelum sicut unam generationem ex amore et charitate, n. 685, 917; [2] ideo omnes filii Israelis quia regnum Domini caeleste, hoc est, amoris et charitatis, repraesentabant, inter se `fratres' dicti sunt, tum quoque `socii,' sed hoc, seu socii, non ex bono amoris sed ex vero fidei; ut apud Esaiam, Vir socium suum adjuvant, et fratri suo dicit, Confirma te, xli 6:
apud Jeremiam, Sic dicetis vir ad socium suum, et vir ad fratrem suum, Quid respondit Jehovah? et quid locutus est Jehovah? xxiii 35:
apud Davidem, Propter fratres meos et socios meos loquar, Age pacem in te, Ps. cxxii 8:
apud Mosen, Non urgebit socium suum et fratrem suum, quia proclamata intermissio Jehovae, Deut. xv 2, 3:
apud Esaiam, Confundam Aegyptum cum Aegypto, et pugnabunt vir contra fratrem suum, et vir contra socium suum, xix 2:
apud Jeremiam, Vir a socio suo cavete, et super ullo fratre ne fidatis, omnis namque frater supplantando supplantabit, et omnis socius calumniabitur, ix 3 [A.V. 4]. [3] Quod omnes ab Ecclesia illa dicti sint uno nomine fratres, apud Esaiam, Adducent omnes fratres vestros de omnibus gentibus munus, et Jehovae, super equis, et super curru, et super rhedis cameratis, et super mulis, et super dromadibus, ad montem sanctitatis Meae, Hierosolymam, lxvi 20;
qui non sciunt praeter sensum litterae, ut judaei, non alios significari credunt quam Jacobi posteros, tum quod illi super equis, et super curru, et super rhedis cameratis, super mulis reducentur ab illis quos gentes vocant, ad Hierosolymam; sed per `fratres' intelliguntur omnes qui in bono, et per `equos, currus, rhedas' illa quae sunt veri et boni, et per `Hierosolymam' regnum Domini: [4] apud Mosen, Cum fuerit inter te egenus de uno fratrum tuorum, in una portarum tuarum,... non obfirmabis cor tuum, et non claudes manum tuam e fratre tuo egeno, Deut. xv 7, 11:
apud eundem, E medio fratrum tuorum pones super te regem, non poteris dare supra te vinum alienigenam, qui non frater tuus ille;... et non efferet {1} se cor (c)ejus prae fratribus suis, Deut. xvii 15, 20:
apud eundem, Prophetam e medio tui, de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Jehovah Deus tuus, Huic oboedietis, Deut. xviii 15, 20. [5] Exinde patet quod judaei et Israelitae se omnes dixerint fratres, (m)foederatos autem socios (n); at quia illi nihil praeter historica et mundana Verbi sapiebant, inde fratres se dixisse credebant quia omnes filii unius patris seu Abrahami essent; at in Verbo non dicti sunt fratres inde, sed a bono quod repraesentabant; `Abrahamus' etiam in sensu interno non {2} aliud est quam ipse amor, hoc est, Dominus, n. 1893: 1965, 1989, 2011, Cujus filii, et sic fratres, sunt qui in bono, immo omnes qui `proximus' dicuntur, ut Dominus docet apud Matthaeum, Unus est vester Magister, Christus, omnes vos fratres estis: xxiii 8:
[6] apud eundem, Quisquis irascitur fratri suo temere, obnoxius erit judicio quicumque dixerit fratri suo Raka, obnoxius erit synedrio... Si obtuleris munus [tuum] super altari, et apud hoc recordatus fueris. quod frater tuus habeat aliquid contra te, relinque ibi munus coram altari, et abi prius reconciliare fratri, v 22-24:
apud eundem, Cur cernis festucam, quae in oculo fratris tui?... quomodo dices fratri tuo, Sine festucam ejiciam ex oculo tuo? vii 2-4:
apud eundem, Si peccaverit in te frater tuus, abi et argue eum inter te e ipsum solum: si te audiverit, lucratus es fratrem tuum, xviii 15:
apud eundem, Accedens Petrus ad Ipsum, dixit, Domine, quoties peccabit in me frater meus, et remittere debeo? xviii 21:
apud eundem, Sic et Pater Meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis suo quisque fratri ex cordibus delicta eorum, xviii 35. [7] Ex his liquet quod omnes in universo dicantur fratres qui proximus et hoc inde quia quisque amare debet proximum ut seipsum, ita ei amore seu bono: et quia Dominus est Ipsum Bonum, et omnes spectat ex bono {3}, et est Ipse Proximus in supremo sensu, Ipse quoque illo: vocat fratres, ut apud Johannem, Dixit Jesus ad Mariam,... Abi ad fratres Meos, xx 57: et apud Matthaeum, Respondens rex dicet illis, Amen dico vobis, in quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis, xxv 40. Inde nunc constat quod `frater' sit vox amoris. @1 efferat.$ @2 nec.$ @3 After sensu.$