Arcana Coelestia (Elliott) n. 2364

Previous Number Next Number See English 

2364. `Et faciatis eis sicut bonum in oculis vestris': quod significet fruitionem quantum ex bono, etiam constare potest ex sensu verborum, tum a serie, cum ea praedicantur de affectionibus {1}, quae per `filias' significantur. Quod prudenter se applicuerit, significatum est per quod `exivit ad eos Lot ad januam,' n. 2356; ipsa prudentia ex his dictis et reliquis in hoc versu patet, nempe quod fruerentur beatitudine affectionum boni et veri, quantum ex bono, quod significatur per quod `facerent eis sicut bonum in oculis eorum'; frui quantum ex bono, hic est quantum scirent quod sit bonum, ultra nemo obligatur flectuntur enim omnes a Domino ad bonum vitae per bonum fide eorum, ita aliter gentes quam Christiani, aliter simplices quam docti aliter infantes quam adulti: qui malo imbuerunt vitam, ii flectuntur per quod abstineant a malo ac intendant bonum, et hoc faciant secundum captum eorum; intentio seu finis tunc apud eos spectatur, et tametsi actus non sint boni in se, usque a fine trahunt aliquid boni (c)ac inde vitae, quod facit beatum eorum. @1 i boni et veri.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church