2370. `Accede ultra': quod significet minas irae {1}, nempe contra bonum charitatis, constat a significatione `Loti' quod sit bonum charitatis, ad quem et de quo haec dicta sunt, quae quod minae irae sint, ab ipsis verbis patet, et a sequentibus, quod etiam involvant quod prorsus illud rejicerent, si plura de eo loqueretur et suaderet, quod est `accede ultra.' @1 i eorum, as 2368.$