Arcana Coelestia (Elliott) n. 2380

Previous Number Next Number See English 

2380. Quod `ostium clauserunt' significet quod etiam omnem aditum ad eos praecludat, constat a significatione `ostii' quod sit id quod introducit, n. 2356, 2357, 2376, ita aditus; inde est quod `claudere ostium' sit praecludere aditum: in altera vita praecluditur aditus per quod separentur boni a malis, ut a sphaeris persuasionum falsi et cupiditatum mali non infestari queant, nam penetrare exhalatio interni ad caelum nequit; in vita corporis praecluditur aditus, [per] quod principia et persuasiones falsi nihil efficere possint apud eos qui in bono; angeli qui apud eos, ilico dum infunditur aliquod falsum mali aut malum falsi, sive in sermone ab homine malo sive in cogitatione a spiritu seu {1} genio malo, avertunt, et ad aliquod verum et bonum in quo confirmati sunt, flectunt; et hoc utcumque infestarentur quoad corpus, quia hoc nihili aestimant respective ad animam. [2] Homo dum in corporeis adhuc est, in tam communi obscura idea et perceptione est, n. 2367, ut vix sciat num in bono charitatis sit vel non, etiam ex causa quia non scit {2} quid charitas et quid proximus; sed sciendum quinam sunt; omnes illi in bono charitatis sunt qui conscientiam habent, hoc est, qui a justo et aequo, bono et vero nihil discedere volunt, propter ipsum justum et aequum, bonum et verum; hoc enim est ex conscientia; ac qui inde bene cogitant de proximo et ei bene volunt etiamsi foret inimico, et hoc absque omni retributione; hi sunt qui in bono charitatis sunt, sive extra Ecclesiam sive intra Ecclesiam, sint; qui intra Ecclesiam, iidem adorant Dominum, (c)et libenter audiunt et faciunt illa quae docuit. [3] Vicissim, qui in malo, nullam conscientiam habent; justum et aequum non curant nisi quantum inde lucra possint famam quod tales videantur; quid bonum et verum, quod vitam spiritualem afficiat, non sciunt, etiam rejiciunt sicut nullam {3} praeterea male cogitant de proximo, et ei male volunt, etiam male faciunt etiamsi foret amico si eis {4} non faveat, et jucundum in percipiunt; si quid boni, est ex fine retributionis; tales intra Ecclesia Dominum negant in occulto, et quantum honor, lucrum, fama aut vita non periclitantur, aperte. [4] Sed usque sciendum quod quidam putent se non esse in bono cum sunt, et quidam se esse in bono, cum non sunt; quod quidam putent se non esse in bono cum sunt, est causa quia dum reflectunt super id apud se, ilico ab angelis tunc in quorum societate sunt, insinuatur quod non in bono, ne sibi bonum tribuant et flectatur cogitatio in sui meritum et sic in praeferentiam sui prae aliis, si {5} aliter caderent in tentationes: [5] quod autem quidam putent esse in bono cum non sunt, est causa quia dum reflectunt super ilico a malis geniis et spiritibus in quorum consortio sunt, infundi quod sint in bono, jucundum enim mali credunt bonum, immo suggeritur quicquid boni aliis fecerint ex causis amoris sui et mundi bonum esse quod retribuendum, etiam in altera vita, ita quod mereantur prae aliis, quos contemnunt prae se, immo nihili aestimant; et quod mirum, ii si cogitarent aliter, caderent in tentationes, in quibus succumberent. @1 aut.$ @2 quod non sciat.$ @3 nullum$ @4 ei.$ @5 sin.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church