2382. `Et viros, qui januae domus': quod significet rationalia et inde doctrinalia per quae vis infertur bono charitatis, constat a significatione `virorum' quod sint rationalia, de qua n. 158, 1007; a significatione `januae' quod sit introductio seu aditus {1}, qui ducit vel ad verum vel ad bonum, ita doctrinale, de qua supra n. 2356; et a significatione `domus' quod sit bonum charitatis, de qua supra passim: hic quia agitur de illis, qui `accesserunt ad effringendum ostium,' hoc est, qui conati destruere tam bonum charitatis quam Divinum et Sanctum Domini, n. 2376, intelliguntur rationalia mala et inde doctrinalia falsa, per quae vis infertur bono charitatis. @1 i primus.$