Arcana Coelestia (Elliott) n. 2400

Previous Number Next Number See English 

2400. Quod `locutus ad generos suos accipientes filias suas' significet quod cum illis qui in veris quibus conjungi potuissent affectiones boni, constat ex significatione `generorum' quod sint cognitiones veri, proinde vera, de qua supra n. 2389, et a significatione `filiarum' quod sint affectiones boni, de qua etiam supra n. 2362; et quia dicitur quod locutus ad generos (o)suos accipientes filias (o)suas, significatur quod cum illis qui in veris quibus conjungi potuissent affectiones boni; quia conjungi potuissent, dicitur `generi sui,' at quia non conjunctae essent, dicitur `accipientes filias.' [2] Hic agitur de tertio genere hominum qui intra Ecclesiam, nempe de illis qui vera sciunt, sed usque in malo vivunt; sunt enim triplicis generis homines intra Ecclesiam: primum, qui in bono charitatis vivunt, hi repraesentantur per `Lotum'; alterum, qui prorsus in falso et malo, ac respuunt verum et bonum, hi sunt qui repraesentantur per `viros Sodomae tertium, qui quidem vera sciunt, sed usque in malo sunt, hi significantur hic per `generos'; sunt ii imprimis qui docent, sed verum quod docent, non altius radicem egit quam solet scientia solius memoriae, nam addiscitur et venditatur solum honoris et lucris causa: et quia humus apud tales in qua verum, sic est sui amor et mundi amor, iis nulla fides veri est nisi quaedam persuasiva inde, quae qualis sit, alibi, ex Divina Domini Misericordia, dicetur; describuntur hic per `genera quod nihil crediderint de eversione Sodomae, sed quod irriserint'; fides eorum cordis etiam talis est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church