Arcana Coelestia (Elliott) n. 2405

Previous Number Next Number See English 

2405. `Sicuti aurora ascendit': quod significet cum regnum Domini appropinquat, constat a significatione `aurorae' seu mane in Verbo.{3} Quia agitur in hoc capite de successivis statibus Ecclesiae, primum actum est de eo quod factum in vespera, dein quod in nocte, nunc sequitur quid diluculo, et mox quid postquam sol egressus; diluculum exprimitur hic per `sicuti aurora ascendit,' et tunc est cum probi separantur a malis, de qua separatione agitur in {2} hoc versu usque ad vers. 22, per quod Lot cum uxore et filiabus eductus sit {3}, et salvatus: quod separatio praecedat judicium, constat a Domini: verbis apud Matthaeum, Congregabuntur coram Ipso omnes gentes, et separabit eas {4} ab invicem, sicut pastor separat oves ab hircis, xxv 32. [2] Tempus hoc, seu status hic, in Verbo dicitur `aurora,' quia tunc venit Dominus, seu quod idem, tunc appropinquat regnum Ipsius; se habet enim similiter apud bonos, nam effulget tunc apud eos instar diluculi matutini seu aurorae; inde in Verbo adventus Domini comparatur `mane'; et quoque dicitur mane; quod comparetur, apud Hosheam, Jehovah vivificabit nos a biduo, in die tertio eriget nos, et vivemus coram Ipso, et cognoscemus, et persequemur ad cognoscendum Jehovam, sicut aurora egressus Ipsius, vi 2, 3;

`biduum' pro tempore et statu qui praecedit; `dies tertius' pro judicio seu adventu Domini, ita pro appropinquatione regni Ipsius, n. 720, 901; qui adventus, seu quae appropinquatio comparatur `aurorae': [3] apud Samuelem, Deus Israelis sicut lux mane oritur sol, mane non nubes, splendore, a pluvia germen e terra, 2 Sam. xxiii 4;

`Deus Israelis' pro Domino, non enim alius Deus Israelis in Ecclesia illa intellectus fuit, nam Is repraesentatus in omnibus et singulis ejus apud Samuelem Venit dies Jehovae, quia propinquus, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis, sicut aurora expansa super montes, ii 1, 2;

ibi quoque de adventu Domini et regno Ipsius; `dies tenebrarum et caliginis' [dicitur], quia tunc separantur boni a malis, ut hic Lotus a viris Sodomae, ac postquam boni separati sunt, intereunt mali. [4] Quod adventus Domini seu appropinquatio regni Ipsius non comparetur mane, sed dicatur mane, apud Danielem, Dixit unus sanctus, Quousque visio, juge, et praevaricatio vastans? Dixit ad me, Usque ad vesperam mane, bis mille trecenta, et justificabitur Sanctus.... Visio vesperae et mane, quae dicta, veritas est, viii 13, 14, 26;

`mane' hic manifeste pro adventu Domini: in apud Davidem, Populus tuus spontaneorum, in die fortitudinis tuae, in honoribus sanctitatis, ab utero ex aurora tibi ros nativitatis tuae: Ps. cx (x)3 ubi in toto psalmo de Domino, et de victoriis Ipsius in tentationibus, quae sunt `dies fortitudinis, et honores sanctitatis Ipsius'; `ab utero ex aurora' est Ipse, ita Divinus Amor ex quo pugnavit(n): [5] apud Zephaniam, Jehovah justus in medio ejus, non faciet perversitatem, in mane, in mane judicium [Suum] dabit in lucem, iii 5;

`mane' pro tempore et statu judicii, quod est idem cum adventu Domini, et hoc idem cum appropinquatione regni Ipsius. [6] Quia `mane' illa significabat, ut idem repraesentaretur, mandatum est, Ut Aharon et filii ejus ascendere facerent lucernam,... et disponerent a vespera usque ad mane coram Jehovah, Exod. xxvii 21;

`vespera' ibi est diluculum ante mane, n. 2323 similiter Quod ignis super altari accenderetur singulis auroris, Lev. vi 5:

tum quoque Quod de pecude paschali, et de sanctificatis sacrificiorum nihil relinqueretur ad mane, Exod xii 10; xxiii 18; xxxiv 25; Lev. xxii 29, 30; Num. ix 12;

quo significatum, quod cum veniret Dominus, sacrificia cessarent. [7] (m)In communi sensu mane dicitur, tam cum aurora apparet quam cum sol exoritur, et tunc accipitur `mane' pro judicio tam de bonis quam super malis, sicut in hoc capite, `Sol egressus super terram, et Lot venit Zoarem: et Jehovah pluere fecit super Sodomam et Amoram sulphur et ignem,' vers. 23, 24; similiter pro judicio super malis,(n) apud Davidem, In matutinis perdam omnes impios terrae, ad exscindendum ex urbe Jehovae omnes operantes iniquitatem, Ps. ci, 8:

et apud Jeremiam, Vir iste, sicut urbes quas evertit Jehovah, et non paenitet Ipsum, et audiat clamorem in mane, xx 16. [8] Quia `mane' in proprio sensu significat Dominum, Ipsius adventum, ita regni Ipsius appropinquationem, constare potest quid mane praeterea significat, nempe {5} exortum novae Ecclesiae, nam haec est regnum Domini in terris, et hoc tam in communi quam in particulari, immo etiam in singulari; in communi, quando exsuscitatur e novo aliqua Ecclesia in orbe; in particulari, quando regeneratur homo, et fit novus, nam tunc in illo exoritur regnum Domini, et ille fit Ecclesia; in singulari, quoties apud eum operatur bonum amoris et fidei, nam in hoc est Domini adventus: inde resurrectio Domini die tertio mane, Marc. xvi 2, 9; Luc. (x)xxiv 1; Joh. (x)xx 1, omnia illa involvit etiam in particulari et singulari, quod in mentibus regeneratorum quotidie; immo singulis momentis, resurgat. @3 i de qua sequitur$ @2 ab.$ @3 i foras.$ @4 eos I.$ @5 i quod.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church