241. SENSUS INTERNUS
Antiquissimi; qui caelestes, tales erant ut quicquid usquam vidissent in mundo et in terra, quidem videbant, sed cogitabant de caelestibus et Divinis quae significarent vel repraesentarent; visus eorum erat solum instrumentale quid, inde loquela eorum talis: quisque ex propria experientia scire potest quale fuerit; qui enim ad sensum vocum loquentis attente advertit, is voces quidem audit sed quasi non audit, sensum modo capit; et qui altius cogitat, ne quidem ad sensum vocum attendit sed ad universaliora sensus. Hae autem posteritates de quibus nunc agitur, non erant sicut patres eorum cum videbant mundana et terrestria; quia ea amabant, inhaerebant mente et de iis cogitabant et ex iis de caelestibus et Divinis; sic iis sensuale coepit esse principale, non ut patribus eorum, instrumentale; cumque mundanum et terrestre fit principale, tunc ex iis ratiocinantur de caelestibus, et se occaecant. Quisque quoque ex propria experientia scire potest quale sit; qui enim non ad sensum vocum loquentis attendit sed ad voces, is parum de sensu capit, minus de universali sensus, et judicat quandoque ex una voce, immo ex uno grammaticali, de omnibus iis quae quis loquitur.